- HRINGUS seu RINGUS
- HRINGUS, seu RINGUSin Ann. Francorum A. C. 796. alibique passim, Avarum seu Hungarorum castra dicuntur, quod in circuli modum circumducta essent, a voce Sax. Hring. Germ. ringh, h. e. circulus, orbis, annulus: seu quod revera hringus fuerit is circulus, quem et Hagin vocabant, ut dict um supra etc. a qua voce deductam investiturarum formulam Gall. Par rain et baston, censet Cuiac. ad Feud. l. 2. tit. 2. h. e. per annulum et virgam. Mem init quoque Ringi, Eginhard. in Ann. Spoliata Hunorum regia, quae Ringus vocabatur: et Poeta Saxonicus, l. 3.Nam spoliata fuit Himorum regia, HiringumQuam vocitant etc.Vide C. du Fresne Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.